- NONNA
- NONNAMonialis, Soror velata, sicut Nonnus Monachus. Hieronym. in Ep. ad Eustochium: Et quia, inquit, maritorum expertae dominatum, viduitatis praeferunt libertatem, castae vocantur et Nonnae. In quem locum Erasmus, Apparet, ait, hoc verbi ab Aegyptiis in vulgi sermonem venisse; quorum linguâ puto Monachos et Sanctos Nonnos fuisse vocatos; Monachas et Virgines Nonnas. Nam meminit Suidas Nonni cuiusdam Aegyptii, qui Partheneium Theologum versibus sit interpretatus. Et Parthenos Graece Virginem sonat, quasi Virgo soripserit in Virginem. Apud Henr. Spelmann. Amerbachius Not. ad Capitul. in Constitut. Caroli M. quod inscribitur Clericis et Nunnadibus; vel edit. Lindebrogiana Capitular. l. 1. c. 17. Clericis et Nonnabus, vocem docet a Germanis acceptam, per translationem, proprieque significare contendit Suem castratam; Sicut contra Graecâ voce equos castratos nominamus eos, qui se castrant propter regnum Dei, verba praefati Spelmanni Gloss, Archaeol. voce Nonna. Vossio vero Hebr. nin et Aegypt. Non, filium notat: unde Nonni et Nonnae, quibus praeerat Abbas, h. e. pater, dicti. Vide eum de Idolol. l. 1. c. 24. Hinc Nonnatus, cognomen Arnoldi Comitis Astariacensis, cuius meminit Charta Condomensis his verbis: Arnoldus Comes Astariacensis cognomentô Nonnatus, quod caesô Matris ventre extractus fuerit, apud Car. du Fresne: Item Raymundi Cardinal. ob eandem rationem, apud Macrum Hierolex. Idem sic erit cum voce Caesar, de qua alibt: et Nonnones, forte Nonnanes, Matricularii Ecclesiarum, i. e. pauperes senes, in Praecepto pro Abbatia S. Germani Autiffiodor. A. C. 864. apud eundem. Vide ubi de Matriculariis, et plura infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.